Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.5.1 Cic. Fam. 4.5.4 (English) >>Cic. Fam. 4.5.6

4.5.3 quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem fuit quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae res, quae spes, quod animi solacium? ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. an ut ea liberos ex sese pareret, quos cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit quod non priusquam datum est ademptum sit? at vero malum est liberos amittere. malum; nisi hoc peius sit, haec sufferre et perpeti.

4.5.4 quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit.

ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem coepi regiones circumcirca prospicere. post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? visne' tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?' crede mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.5.1 Cic. Fam. 4.5.4 (English) >>Cic. Fam. 4.5.6

Powered by PhiloLogic